# De consolatione liber 2.47.1-23

Nikola Modruški, De consolatione liber, 2.47.1 to 2.47.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.47.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.47.1

Alii etiam casus aliaque infortunia hac ratione bona docebuntur: utpote si paupertatem bonam persuadere uoluerimus apponamus ante oculos sollicitudines, molestias, tormenta, calamitates, clades, mortes, et alias miserias quas diuites pati consueuerunt. Quod Horatius in primo sermone pulchre attigit: At bona pars hominum decepta cupidine falso "Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis." Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter quatenus id facit, ut quidam memoratur Athenis sordidus ac diues populi contemnere uoces sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo Ipse domi, simul hac nummos contemplor in arca." Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina; quid rides? Mutato nomine de te fabula narratur: congestis undique saccis congeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. Nescis quo ualeat nummus, quem praebeat usum? Panis ematur, holus, uini sextarius, ad quis humana sibi doleat natura negatis. An uigilare metu exanimem noctesque diesque formidare malos fures incendia seruos ne te compilent fugientes Haec enim sunt continua diuitis studia, hae praecipuae curae quibus incessanter coquitur. "Ardet namque", ut inquit Gregorius, "aestu concupiscentiae et multiplici custodiae cura; si potentiorem uidet, timet raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." Ac infelix tot mala sustinet quot in caelo sunt sidera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius saeuissimam tolerat tyrannidem. Siquidem diues omnis statim sub auaritiae miserandum iugum mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur et eas uiolare maximum nefas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit. Si atrum proponit panem, uorat infelix dicens: "Hoc bene sic" tunicatum cum sale mordens cepe et farratam pueris plaudentibus ollam pannosa faecem morientis sorbet aceti. Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis oculis aut contracto supercilio. Iure hesterno carnibusque rancidis metuit saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum cauet ac si esset capite interminatum. Dormit quoad auaritia iusserit, quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet, denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te duriora exiget seruitia, durioribusque grauabit oneribus. Quae expertus Maronis amicus Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
