# De consolatione liber 2.5.1-4

Nikola Modruški, De consolatione liber, 2.5.1 to 2.5.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.5.1

Possumus enim ex his omnibus locis ostendere aut persuadere mortem malam non esse primum, inquam, quoniam naturae munus. Nam, ut in illis libris docuimus, quos de natura mali conscripsimus, quaecumque secundum naturam sunt, bona sunt uniuersa: omne autem malum, si non est praeter naturam, cunctorum sapientum sententia nec malum ullo pacto censendum est; sicuti ergo nemo iure queritur de ortu, pubertate, adolescentia, iuuentute, et senecta, ita certe queri non habet neque de morte; aeque enim ista omnia naturae lege distribuuntur, nec minus errabit qui mortem malam dixerit, quam qui fructuum filiorumque maturationem culpauerit; aut quis suae compos mentis, cum pira, poma, castaneae, aliaeque nuces decidunt, male tunc cum arboribus agi dicat? Si igitur eadem ratione mors in homines uenit, qua tandem ineptia malam esse causamur? Amplius nonne, ut ceterorum, ita et cursus humani duae sunt necessario constitutae metae, hoc est principii et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit, eadem ratione et exitum comprobet necesse est. Stultissimus utique est qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui semper ambulare uellet et numquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est mouere semper et uelle quiescere numquam. Tibi data est huius uitae nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quae ad finem diriguntur. Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut moriatur. Ex hac ipsa, quam tractamus, ratione Seneca in libello suo de remediis fortuitorum multa traxit sapientissime dicta, quale est illud imprimis, quod ipse quoque in fronte collocauit; cum diceretur "Morieris!" respondit: Ista hominis est natura, non poena.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
