Latin
2.52.1 to 2.52.27
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.52.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Haec atque eiusmodi pleraque uiris doctis et in sacris litteris philosophiaque eruditis factu facilia erunt, siquidem hi soli sunt qui et cognoscere et docere queunt quae uera bona sint aut mala. De aliis uero quam uerum illud est poetae: Omnibus in terris quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt vera bona, atque illis multum diuerse, remota erroris nebula. Quid enim ratione timemus Aut cupimus? Quantum dextro pede concupis ut te conatus non paeniteat uotique peracti? et subiungit: Nocitura toga, nocitura petuntur militia et torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia, uiribus ille confisus periit admirandisque lacertis, sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat Quae singula postea iuxta ueram philosophiae rationem latius prosequitur. Hinc et ille satyrorum egregius ad doctrinam Cornuti philosophi magistri sui inuitans alios inquit: Petite hinc puerique senesque finem animo certum miserisque uiatica canis. Quae neglecta, ut recte ait Horatius, aeque pueris senibusque nocebunt, et quae adepta pauperibus proderunt, locupletibus aeque, et ex quibus ipse fatetur se magnam commoditatem ingensque solacium suscipere. Idcirco intulit: Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis, hoc est philosophicis institutis, quibus (ut idem testatur) nemo adeo ferus est qui non mitescere possit si modo culturae patientem commodet aurem. –unde et paulo post deridet eos qui maxima credunt esse mala exiguum censum turpemque repulsam. Proderit itaque ad hanc primam consolandi rationem, quam septem in partes distribuimus, philosophorum, theologorum, satyrorum, historicorumque lectio; quoniam ex aliis rationes, ex aliis exempla affatim sumere poteris ad conuincendos multos mortalium errores, qui inani splendore et fuco mendacissimo illecti in bonis illud dicunt quod minime est bonum, et rursum, quod est bonum, malum arbitrantur. Quod optime intelligens Cicero ita scribit: Nos omnia aduersa cum eminentia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare maluimus.