Latin
2.8.65 to 2.8.71
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.8.65-71
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc prudentissime Boethius fortunam aduersum se induxit ita disserentem: Quid homo tu ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque possessione mecum contende, et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses. Haec et talia pleraque sapiens consolator tam in amissione rerum quam liberorum aut amicorum melius atque aptius ex persona Dei apud pias mentes poterit disserere. Vt Hieronymus ad Tyrasium: Quod dederat, abstulit qui creauit. Quis est alius qui plangat quod ad tempus acceperat: commodaueras ut haberes quantocumque tempore uoluisset et, cum uellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum cui recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuantem. Sic Iob legimus quam sequamur deuotissimam uocem dicentis: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Parum non erat haec consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium retineri quod domino suo fuerat necessarium. Innumera eiusmodi et dicta et facta apud sapientes reperies. Pluraque in hanc partem, ut in ceteras omnes, dici possent. Sed nos nunc consolamur neminem: tantum consolandi rationem designamus. Exprimere autem ille curabit cui serio munus hoc erit obeundum. Nobis uero sufficiat, quae attingenda sunt, succincte admonere.