# De consolatione liber 3.10.1-7

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.10.1 to 3.10.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.10.1

Amplius leue fit malum, immo uel ingens iactura pro lucro computatur, quae in honesto ac digno loco accepta est aut a forti magnaue auctoritate uiro. Hac ratione mortem illorum qui fortissime pro patria, legibus, libertate, honore, dignitate pugnando mortem potius expetendam quam dolendam esse dicere consueuimus. Similiter et fortunarum detrimenta quae iusto honestoque periculo sunt accepta. Proinde laudatur illa praeclara ducis Leonidae uox qua commilitones suos ad honestam mortem pro patria oppetendam cohortatus est. "Pergite animo forti," inquit, "Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus." Quam animosam adhortationem non minus strenui facto compleuerunt. Praedicatur in toto orbe Codri regis Atheniensium insignis casus; qui se ultro hostibus seruili ornatu mactandum obiecit, cum edictum in castris aduersariorum esset, ne quis regem uulnere appeteret, propterea quod oraculum ex Delphis declarauerat illum uictorem exercitum fore cuius rex in acie occubuisset. Quis Curtii, Romani adolescentis nobilissimi interitum felicissimum non appellat, qui cum equo armatus pro salute patriae teterrimum in antrum sponte insiliit? Aut duorum illorum fratrum Carthaginiensium qui Philaeni nuncupabantur digna memoria quanto in honore apud uniuersos habetur, qui uoluntaria morte fines patriae uersus Cyrenas latissime extenderunt? Dimitto enumerare gloriosam Epaminondae mortem, Harmodii, Aristogitoni, Themistoclis, Bruti, et aliorum ducum clarissimorum tam Graecorum quam Latinorum nec non etiam barbarorum, cum apud hos omnes non solum duces aut alias singulares personas, uerum etiam et totos exercitus certae morti sese deuouisse legimus et, quae imbecillioris sunt sexus, feminae pleraeque magnanimitate simili uiros aequauerunt; quarum nomina longum esset recensere, nedum facta. Tales igitur casus nullus umquam licet ignauissimus aut effeminatissimus luxit aut lamentis est prosecutus, sed potius honoribus laudibusque immensis. Hinc illud Pallantis est: Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, aut leto insigni, et illud Aeneae ad Lausum: Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: Aeneae magni dextra cadis.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
