# De consolatione liber 3.10.18-38

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.10.18 to 3.10.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.10.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.10.18

Ex his igitur satis perspicuum esse potest qua re et quo modo uniuersae aerumnae cunctique labores et dolores, si honestate condiantur, animis egregiis dulcescunt facilesque fiunt. Hinc Cicero ad Lentulum ait: Illustrabit, mihi crede, tuam dignitatem hominum iniuria. Et Ouidius uxorem aptissime consolatur: Nec tibi, quod saeuis ego sum Iouis ignibus ictus, purpureus molli fiat in ore pudor. Sed magis in curam nostri consurge tuendi exemplumque mihi coniugis esto bonae, materiamque tuis tristem uirtutibus imple: ardua per praeceps gloria uadit iter. Hectora quis nosset felix si Troia fuisset? Publica uirtutis per mala facta uia est. Ars tua, Typhi, iacet si non sint aequore fluctus, si non sint homines ars tua, Phoebe, iacet. Quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, apparet uirtus arguiturque malis. Dat tibi nostra locum tituli fortuna caputque conspicuum pietas quae tua colat, habet. Vtere temporibus quorum nunc minime freta es et patet in laudes area magna tuas. Quo carmine uide quaeso quam prudenter uxoris aerumnas leuat atque ad alias etiam grauiores fortiter ferendos scite armat, declarando ex his ipsius calamitatibus amplissimam dari materiam, in qua uirtus eius cognoscatur eluceatque si casibus mariti non frangatur; quin immo ipsi in tantis necessitatibus constituto operam suam uiriliter nauare non cessauerit. Sic et nos mulieri uiro suo orbatae aut filio, cui parens ademptus est, dicere consueuimus: "Venit tempus in quo tua uirtus cognoscetur et quid ualeas ostendatur; hucusque alterius ope tutatus gubernatusque uixisti securus, nunc tibi in te ipso spes omnis relicta est: fac te uirum probes. Tempestas gubernatorem et stricta acies militem probat. Vir quoque fortis miseria examinatur." Hae consolationes omnes ad laudem inuitant, habentque locum dumtaxat in publicis aut apertis casibus, et qui in conspectu populi sunt constituti; ceterum quid de priuatis occultisque dicemus malis et quae intra cubiculum uel domus uel cordis patimur? Sed consolatori sapienti nec in his quidem consolandi deerit ratio.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
