Latin
3.10.39 to 3.10.42
Nikola Modruški, De consolatione liber 3.10.39-42
Unproofread scanNot analysed yet
Nam etsi homo ex suis aduersitatibus nihil aliud referat emolumenti, illud tamen unum ac maximum esse debet ut per tolerantiam malorum potissimam uirtutum fortitudinem acquirat. Quam procul dubio nemo umquam nisi multis grauioribus perpessis malis assequi potuit. Vnde Seneca recte aegrotum est consolatus dicens: Non in mari tantum aut in proelio uir fortis apparet; exhibetur et in lectulo uirtus. Nec te moueat quod uirtus tua in obscuro degit nec per ora populi uolitet; eo enim, ut santissime ait Cicero, pulchrior est et magis integra si uacet populo, neque plausum captans se tamen ipsa delectet, neque ullum theatrum uirtute et conscientia maius est. Sic ergo, ut diximus, honestate mala tolerabiliora fiunt.