# De consolatione liber 3.11.1-9

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.11.1 to 3.11.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.1

Verum enimuero, quoniam maior mortalium pars utile potius quam honestum sectatur, idcirco ad sedandum leuandumque uniuersum angorem aut dolorem locus ab utili est potentissimus. An non uidemus agricolas, pastores, fabros, aliosque operatores sub quibus ponderibus aut quali aestu uel gelu cantantes desudare grauissimumque opus hilari animo peragere? Aut negotiatores, nautae, latrunculi, praedones, quae non adeunt certissima discrimina, quos non perferunt libentissime labores ex quibus lucri aliquid se relaturos arbitrantur? Similiter et militum ducumque genus uel impensas uel inediam, sitim, uigilias, uulnera, cedes referrem, quibus utilitatis gratia sponte se dedunt atque haec cuncta iocundissima putant si optata praeda uel desideratis spoliis potiri concedatur. Deinde quis non uidet languentes et imbecillioribus uiribus morbis confractos, quas acerbissimas amarissimasque potiones, collisiones, uncturas, cauteria, sectiones, aliaque asperrima medendi genera aequo animo perferant spe recuperandae sanitatis adductos? Postremo quis est omnino omnium hominum qui uel leuiter ingemiscat etiam maximis aut detrimentis aut laboribus ex quibus non dubitat magnam se emolumentum consecuturum? Suauis enim omnis quaestuosus labor et, quicquid amaritudinis opus habet, temperat spes lucri; quod intelligens apud apud nobilissimum poetam Aeneas ad socios ait: Per uarios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. et addit: Durate et uosmet rebus seruate secundis: forsan et haec olim meminisse iuuabit. Hieronymus ad uirginem scribens in exilium missam ex hac praecipue ratione ipsam consolatur, ita hunc locum tractans ut neque elegantius neque doctius neque prudentius quicquam uel fieri possit uel cogitari. Vnde ne et diuinum illud ingenium sua laude fraudarem et studiosis clarissimum imitandi exemplum proponerem, non putaui superfluum aut absurdum totum illum locum uerbis ipsius in medium afferre. "Ita ergo", inquit, "nos quoque iocundos ac laetos esse oportet dum spei nostrae signa conspicimus, cum probatores eius sumimus, cum per mala praesentia futura bona indubitatae fidei manibus iam teneamus.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
