# De consolatione liber 3.11.10-22

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.11.10 to 3.11.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.10

Siquidem et dictum est: Salus nostra in tempore tribulationis. Nullam ergo debet generare tristitiam, qualecumque id est, quod maximam uidet significare laetitiam. Est enim ille superbus, aut inuidus, aut sui fastidiosus boni, quem eius probatio reddit tristiorem. Dicit enim in euangelio Dominus: Vos lugebitis et flebitis, mundus autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Amplectenda est ergo tristitia quae gaudium parit et cum eius materia est consideranda quia saepe per dulcedinem fructus placet quod amarum horruit in radice. Et iterum ait Dominus: Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo passuram habebit nisi ut tanta in nobis sit eius pollicitationis credulitas ut, cum mala mundi patiamur, futurae spei fiducia in summa pace nos esse credamus tantaque in nobis sit futurorum fides quod omnino non sentiamus nos sustinere illa quae patimur, sed ea potius arbitremur iam obtinere quae credimus. Siquidem dictum est Vnde totum nos in futuro habere cognoscimus spe salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Ad hoc igitur tantam in nobis fidei stabilitatem Dominus esse desiderat ut et uerius esse quod credimus quam quod patimur iudicemus et uerius habeamus speranda quod sensibilia et praesentes angustias non sentiamus dum in futuram spem tota animi intentione protendimus. At si bellator aliquis dolorem uulneris aut contemnat aut nesciat, dum omnibus uiuacitatis sensibus solam uidetur cogitare uictoriam. Nam et qui tempore hiemis uadit ad balneas prius asperitatem frigoris nudus patienter excipit quia eum secutura calefactio consolatur; ita certa spes rem uincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum est, et desinat esse quod praesens est. "Vt in me", inquit Dominus "pacem habeatis", hoc est dicere: firmius uobis sit quod in me est, qui semper sum, quam quod in temporali geritur mundo, quia mundus transibit et malitia quaecumque agitur, in ipso finietur.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
