# De consolatione liber 3.11.23-34

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.11.23 to 3.11.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.23

Pax uero mea nulla umquam defectione temporis soluetur. Et alibi dicit: Mulier cum parit tristitiam habet quoniam uenit dies eius, cum autem peperit puerum, non meminit iam passurae propter gaudium quia natus est homo in mundo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo tollet a uobis. Aptissimum namque ad comparationem praesentium et futurorum gaudiorum praegnantis mulieris induxit exemplum; quae quamuis causam partus non absque ingenti sciat dolore transire, quia auiditate nimia liberos cupit, dolores tormentum spernit dum, quod satis diligit, concupiscit et ante gaudet ex prole quam contristetur ex partu, nec recusat fecunditatis exordia, quamuis certa sit ea non absque magnis angoribus euentura, quoniam, dum maius gaudium cogitat, tristitiae curas amplectitur. Sic et in omnibus paene rebus humanis difficile potest esse laetitiam nisi tristitia ante praecessit. Et amaritudo praesentis doloris commodat amplius gaudia secutura: sic quidem pretiosior salubritas est, quae post languoris recuperatur incommodum et a qualibet maiore spe laboris necessitate ad ampliorem solet felicitatem uenire. Sic qui litterarum scientiam desiderat habere, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non poterit. Nec cuiuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam nisi aestus fuerit ante perpessus. Agricola quandoque de ubertate frugum laetari non poterit nisi prius terram multo labore confecerit et tanto magis prosperitatis spem congerit, quanto se amplius desudasse cognouerit et de labore impenso sperat ubertatis augumentum. Quicquid in creaturis paene omnibus ita esse cognoscimus illic maiorem fructum gigni ubi onerosae acerbitatis cura praecesserit. Nam et aestatis et autumni temporis, quae tempora ministra sunt frugum, sterilitatem nimiam nonnumquam hiemis lenitas intulit, cum fecunditatem maximam frigoris saepe praestiterit austeritas, et quicquid clementia ueris resoluit, spem ubertatis amisit.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
