# De consolatione liber 3.11.35-48

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.11.35 to 3.11.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.35

Arbores uero ipsae tanto numerosiore grauantur fructo quanto acerbioris frigoris uiolentia reprimuntur, cum praecoquos flores oportuna castigatio refrenando ad periculum festinare non patitur; utile impedimentum pruinae et quod reprimit non obserat, sed includit. At uero si paulo clementius extiterit imbrium, quanto luxuriant prius in disciplina ? festinatione, tanto post fructibus deseruntur cum futurae uires importuno tempore consumuntur. Semina quoque ipsa terrae iacta atque commissa quanto glaciali frigore arcente tardius surgunt in frugem utili radice proficuunt, ac tanto post modum amplioribus fructibus praegrauata curuantur. Nauigantibus quoque ipsis longae serenitatis spem pollicetur nimis ualida ac diuturna tempestas. Sic et omnium fere creaturarum specie difficile exultatio aliqua nisi maerore praeeunte succedit. Quae cum ita sint, aequanimiter ferre conuenit, etiam si nos tribulationum imbribus ac dolorum asperioris hiemis procella concusserit; tanto ampliorem aestatis fructum delaturi, quanto in praesenti frigore uitam habere contingerit acriorem. Digerit enim austeritate, qua poterat reseruare, quicquid primo impetu erumpit in exitum. Nec ulla nos insurgens pelagi debet terrere tempestas cum uentura sit etiam numquam finienda tranquillitas. Domini est enim illa uox dicentis: Beati estis cum uos maledixerint et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete et exultate, quia merces uestra copiosa est in caelis. Quisquis enim mercedis et beatitudinis suae curas non cum ingenti gaudio suscipit, certum est hunc aut infidelitate aut imperitia laborare. Optandum est etiam, quamuis sit amarum, quod lucrum parit et cum laetitia maiore sumendum quicquid ampliorem potest generare mercedem. Nec congestio laboris euitanda est quae est augumentatio commodorum. Sic namque negotiator amplioris quaestus cura nec maria pertimescit nec terrena discrimina, quae interdum etiam causae solent esse damnorum, et propter maioris lucri spem nauigationis et peregrinationis incommoda libenter assumit. Quia quamuis magnus, facile contemnitur labor ubi non tam laboris quantitas quam eius utilitas cogitatur, et si id fieri propter temporalia et incerta lucra conspicimus, quid nobis propter aeterna et sine ulla ambiguitate uentura sit agendum, cogitemus.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
