# De consolatione liber 3.11.49-58

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.11.49 to 3.11.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.11.49

Nam cum illorum lucra insidiae uel pericula praecedant, similiter nostra commoda dispendiis cumulantur et sub periculo feliciora contingunt. Quae commoda ui tantum tribulationes non minuunt ut etiam mors possit propter illa contemni, siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius." Haec Hieronymus. Hoc loco pulchre adicere poteris quomodo clementissima illa diuina prouidentia uniuersa flagella sua, quibus concutit mortales, ad utilitatem patientum semper fere dispensat. Nam ut ait is ipse diuus orator Marcellam de aegrotatione Blesillae consolando: Abraham tentatur in filio et fidelior inuenitur. Ioseph in Aegyptum uenditur ut patrem pascat et fratres. Ezechias uicina morte terretur ut fusus in lacrimas quindecim annorum proteletur spatium ad uitam. Petrus apostolus Domini passione concutitur ut amare flens audiat: Pasce oues meas. Paulus lupus rapax et Beniamin adolescentior in extasi creatur ut uideat et repentino tenebrarum horrore circumdatus Dominum uocat quem dudum ut hominem persequebatur. Denique nullum est calamitatis genus quod diuina maiestas summa ratione non distribuat atque alios uerberibus emendat, ut sororem Moysi Mariam; alios exercet, ut Iob; alios cohibet, ne uirtutem eorum per lasciuiam efflui sinat, ut Paulum, cui datus est stimulus carnis ad colaphizandum, ne multitudo reuelationum ipsum extolleret. Plerosque etiam Deus fatigat, ut erudiat, laboribus quos quiete et prosperitate imprudentiores uidet effectos. Sic Israhelitas per immissionem serpentum compulit peccatum suum recognoscere. Sic et Dauid pestilentiae flagello edoctus est quod piaculum in enumeratione populi perpetrasset. Vnde delictum suum recognoscens cantabat: Bonum mihi Domine quod humiliasti me ut discam iustificationes tuas. Vexatio enim, ut scriptum est, dat intellectum. Omnes itaque istas utilitates poterit prudens consolator ad desolatum aut afflictum referre atque, ut eas speret, animum inducere ipsius. Hi duo loci postremi idonei sunt ad consolandum quoniam tanta est laudis utilitatisque apud homines uoluptas ut uel grauissimas molestissimasque aegritudines prae amore ac dulcedine eius contemnat. Vnde quibusdam forte uideri poterunt ista magis ad Epicuri rationem, quam ad calcem reiecimus, pertinere, propterea quod diuerti quodammodo animus per eorum uoluptatem a dolore uidetur. Verum si omnem locum, qui uoluptatem aut aliquam iocunditatem ingerit, Epicuro deputabimus, nullus fere erit quem aliis relinquere possimus; quandoquidem nullus est qui non aliqua demulceat uoluptate. Istae enim duae animi affectiones, uoluptas scilicet et tristitia, perpetui comites sunt omnium quaecumque animum possunt perturbare. Neque ulla est perturbatio animi, teste Aristotele, quam e uestigio aut uoluptas aut tristitia non consequatur.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
