Latin
3.11.59 to 3.11.61
Nikola Modruški, De consolatione liber 3.11.59-61
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet isti duo loci, de quibus loquimur, qui ab utili et honesto ducuntur, uoluptatem non solum post se trahant sed etiam principaliter gignant, tamen alii sunt propiores magisque accommodati et ad diuertendum dolorem aut maerorem conuenientiores, ut postea docebimus, cum ad genus illud consolandi perueniemus. Tametsi, ut ab initio testati sumus, magis hoc in opere curandum duximus res illas, quae ad officium consolandi faciunt, tradere, quam illa subtiliora dialectica ratione de earum differentiis aut generibus disputare. Ista quippe non est praesentis negotii speculatio nec ad leuandum cuiuspiam luctum satis idonea, ad quod propositum praesens iste labor noster pergit. Hi sunt igitur loci praecipui, quantum meo ingenio colligere licuit, quae mitigare anxietates molestiasque animi ualent. Fuerunt autem numero decem, ut puta: ab iusto, a uoluntate Dei, a uoluntate principis uel maioris, a conditione fortunae, a conditione humana, a societate, a necessitate, a diligentia, ab honesto et ab utili. Et haec omnia ad secundam rationem consolandi spectant. Nunc ad ea ueniamus quae sunt tertiae rationis propria.