Latin
DE SECVNDA CONSOLANDI RATIONE. LIBER III, III 4 Tertius a uoluntate maiorum
Nikola Modruški, De consolatione liber 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cui quidem et ille finitimus est in quo uel principis uel patris uel alterius, qui in nos potestatem habet, uoluntatem consueuimus assignare. Vt Terentianus ille fecit Dauus, qui uolens inducere Pamphilum ad obsequendum iussis paternis, quae aegre ferebat: "Pater est", inquit, "Pamphile," ac si diceret "non licet tibi eius spernere mandata." Hinc uulgaris illa consolatio orta est: "Patere; oportet; ita Dominus iubet." Quod nimirum ideo ad consolandum ualet quoniam principi licet quaecumque libet. Vnde Isaac, ut refert Ioseph, ubi cognouit se tam diuina quam paterna uoluntate ad mortem deposci, confirmato magnoque animo parenti respondit: "Iniustus equidem essem, o parens, si uobis duobus auctoribus uitae meae eam reposcentibus denegarem, aut illis, a quibus ipsam acceperam, exigentibus nollem restituere." His dictis laetus ac gaudens ultro ad aram accessit, non minus parentem quam se ipsum sapientissimo responso consolatus.