Latin
3.7.1 to 3.7.27
Nikola Modruški, De consolatione liber 3.7.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Huic loco uicinus ille est quo monstramus non esse hunc aut primum aut solum qui talia sustineat, sed multos habere socios. Hanc rationem pulchre Mantuanus attigit illo carmine quo Iouem induxit Herculem de morte Pallantis consolantem: Tum genitor natum uerbis affatur amicis: "Stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitae; sed famam extendere factis, hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot nati cecidere deum; quin occidit una Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum fata uocant metasque dati peruenit ad aeui." Sic et Iuuenalis ait amico: Si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo nec pugnis cedere pectus te ueto nec plana faciem contundere palma. Sed si cuncta uides simili fora plena querela, si decies lectis diuersa in parte tabellis uana superuacui dicunt chirographa ligni, arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps sardonichis loculis quae custoditur eburnis, te nunc, delicias, extra communia censes ponendum, quia tu gallinae filius albae, nos uiles pulli nati infelicibus ouis? et Homerus: Namque nimis multos atque omni luce carentes cernimus ut nemo possit maerore uacare. Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis. Vanus est enim dolor, ut sapientissime inquit Hieronymus, "qui nec primus uidetur esse nec solus." Hinc et philosophia ait apud Boethium: delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conquereris. Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum conditio bonorum et quae uel numquam tota prouenit, numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis. Hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus mallet esse ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet. Ille nuptiis felix, orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae exemplo concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, et expertus exhorreat.