# De consolatione liber 3.7.28-32

Nikola Modruški, De consolatione liber, 3.7.28 to 3.7.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.7.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/3.7.28

Quo loco plurimum confert illorum enumeratio qui simili infortunio afflicti sunt, ut Cicero se fecisse Seruio scribit nominans Quintum Maximum, qui filium consularem uirum et magnis rebus gestis amisit, et L. Paulum, qui duobus septem diebus orbatus est, et M. Catonem, qui summo ingenio summaque uirtute filium perdidit. Idem fecit et Hieronymus ad uirginem in exilium missam ita scribens: Sed cur ego te ad tribulationis patientiam humanis aut praesentis uitae prouocare conor exemplis, cum nullum paene sciamus fuisse sanctorum qui procellosum huius temporis agonem absque tribulationis tempestate transierit et tantorum odia insectationemque pertulerit, quantos uitae suae dissimilitudine castigauerit. Castigare enim alium uidetur quisquis ab eius conuersatione dissentit. Et incipiens a primo iustorum Abel inuidiam ipsius impias persecutiones cedemque fraternam diligentissime exsequitur. Inde eius persecutionis iniquissime sortem exaggerans, unde ea liber esse non potuit cum tantum unum haberet inimicum: per hoc admonens uniuersos mortales rationabilius, immo et necessario tribulationibus esse additos, quippe qui tot inimicos haberent quot extraneos, quorum cum ingens sit multitudo, impossibile uidetur ut se quis ab eis uel defendere queat uel custodire, quandoquidem Abel unius insidias et odia nequiuerat euitare. Hinc transit ad Abraham illum patriarcharum sanctissimum, eiusque aduersitates carptim perstringendo mirificis conspergit floribus. Simili ratione calamitates Isaac prosequitur, cui subnectit acerbitates Iacob et ueritus sermonis prolixitatem in Ioseph iniuriis finem orationi imponit. In aliis quoque consolatoris epistulis eius paene omnibus exemplorum adhibet patrocinium. Et Antimachus, poeta minime contemnendus, dum se ipsum consolari cuperet de coniugis morte, hoc solo ac perpetuo loco usus est, siquidem elegiam ex uxoris nomine Lydem, in qua cunctas heroum calamitates recensuit. Et recte sane; enumeratio enim exemplorum, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus scribit, magnopere luctum leuat, ut ille, qui maeret, ferendum id censeat quod uideat multos moderate et tranquille tulisse.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
