# De consolatione liber 4.13.1-14

Nikola Modruški, De consolatione liber, 4.13.1 to 4.13.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.13.1

Extremus luctus minuendi locus accipitur a ratione patriae uel terrae in qua quis e uita migrauit. Ingens enim solacium suscipiunt homines si caros suos decedere intra patriam ciuitatemque suam accipiunt et praecipue domi et in lectulo suo inter amicos propinquos cognatos fratresque suos et quibus ista contingunt, morientes felices appellant. Contra uero, quibus aut omnia aut plura defuerint, infortunatos et miseros. Vnde Aeneas: O terque quaterque beati quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! – beatos appellat quod in patria et in oculis parentum mortui erant et ex eorum collatione suam infeliciorem deflet conditionem, ut qui se fluctibus actutum obrui uerebatur et in uasto pelago extorrem crudeli morte extingui. Eiusdem generis et illa Ouidii lamentatio fuit: Tam procul ignotis igitur moriemur in oris et fierent ipso tristia fata loco; nec mea consueto languescent corpora lecto, depositum qui me non fleat ullus erit; nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animae tempora grata meae; nec mandata dabo, nec cum clamore supremo labentes oculos condet amica manus. Est enim hominibus in desideriis uanitatis illud quoque haud postremum ut a suis morientes defleantur et cum plurima funebri pompa sepeliantur; unde et ille error adeo insedit mentibus humanis ut gratissimam acceptissimamque rem mortuis praestare se putent si diutius et diligentius ipsos lugeant. Qui mos peruersus adeo apud Indos inualuerat ut quidam eorum in funere carissimorum suorum non solum capillum ac barbam, uerum etiam nares aures supercilia genasque praeciderent; alii in effossis sepulchris iacentes inedia se sponte conficerent. Nonnulli super rogum, in quo cadauer comburebatur, sponte insilirent, plerique se uiui consepelirent; quidam in cauernis et montibus latitantes ac consortia hominum deuitantes totam uitam luctuosam peragunt dicentes se non debere ullis uoluptatibus oblectari quando amici eorum illis erant priuati; eadem ratione multi nec solem nec caelum toto tempore suspiciunt.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
