Latin
4.13.15 to 4.13.19
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.13.15-19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mitius Aegyptii in simili re insaniunt, siquidem apud hos, dum homo alicuius momenti decedebat, familiae suae omnis muliebris sexus caput sibi et uultum oblinibat luto. Deinde relicto domi cadauere ipsae per urbem uagantes se plangebant succinctae nudatas mamillas et cum eis proxime quaeque, altera ex parte uiri et ipsi expectorati se uerberabant, ita uagantes quoad mortuus sepeliatur. Interim neque lauantur, neque uinum aut cibum nisi uilem sumunt, neque uestibus utuntur splendidis atque id triginta diebus quidam agunt, alii quadraginta, nonnulli et septuaginta. Laceratio uero uestium et alius Iudaeorum luctus nota sunt. Haec uero cuncta ideo fiunt quod quidam putant rem se gratam et acceptam mortuis suis facturos si eos grauius luxerint. Alii quadam muliebri superstitione adducti Deo se facilius satisfacere arbitrantur si eius plaga percussi afflictos se et prostratos fateantur. Ex hac opinione, ut Cicero recte scribit, nascuntur illa uaria et detestabilia lugendi genera, pedores muliebres, lacerationes genarum, pectoris feminini, capitis percussiones, barbae criniumque euulsiones, ut ille Homericus Agamemnon faciebat. In quem illud Bionis facetum est: "Perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere quasi uero caluitio maeror leuaretur." Curandum igitur consolatori est huiusmodi falsis opinionibus et insanis delusionibus mentes imbutas liberare ad sanitatemque reuocare. Quos uel hac saltem ratione uanitatis poteris arguere si ita colligas: "Aut eos, quos lugetis, inimicos uobis putatis aut amicos; sed inimici casum luget nemo, amici uero, si se lugere sentirent, esset illis maiorem afferre aegritudinem, quod nullus amicus umquam amico aliud optauit quam bonum, malo uero, si contigit, indoluit semper, et cum luctus conficiat lugentes malusque eis sit, non est uerisimile ut defuncti amici eo delectentur, immo doleant magis." Quod uero ad rationem Dei pertinet, longe se aliter habet. Deus enim miserorum cruciatibus minime gaudet nec cupit ut se quisquam conficiat uel enecet; sed placet ei cum mortales male actorum paeniteat, atque illos, qui alta sapiebant, si in sui cognitionem deuenerint ac ueniam ab eo humilius fuerint deprecati. Quaecumque uero diuinitus patiuntur si laeti uolentesque excipiant, et cum Dauid cithara exultantes personent et cantent. Cithara namque in inferiore parte habet unde sonat, quare qui exultat Deo in cithara, in aduersitatibus ei gratias agit. Sed qui in psalterio, quod in superiori parte sonat, ipse in prosperis benedicit deo. Itaque haec est uoluntas Dei ut in omnibus ipse laudetur et glorificetur.