# De consolatione liber 4.13.20-23

Nikola Modruški, De consolatione liber, 4.13.20 to 4.13.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.13.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.13.20

Haec autem singula apud sanas mentes, quoniam plena leuitatis fatuitatisque uidentur, utique, etiam si cui non dantur aut exhibentur mortuo, non debent animum uiri exacerbare, etiamsi quem extorrem et in aliena terra uita contingerit excedere. Quandoquidem puerorum aut ignauorum proprium uidetur in suo strato mori; uiris uero fortibus magis conuenit in equo uel in naui, in hostili solo occumbere atque locum sepulchri aliquo egregio facinore signare. Praeterea quoque forti omne solum patriam esse uoluerunt. Vnde interrogatus Socrates cuias nam esset, mundanum se respondit, utpote qui totum mundum patriam sibi diceret. Et quae enim uerior patria terreno homini esse potest quam terra quae, quoniam uniuersa eiusdem rationis est, ut philosophi censent, merito cui una pars congruit et uniuersa congruere diiudicatur. Ita ergo ex hoc ultimo loco ad utramque partem poteris rationem leuandae aegritudinis inuenire. Isti loci sunt, quantum mente colligere potui, quibus funebris luctus minuitur. Tamen prudens consolator poterit et aliis casibus eos accommodare; ex omnibus enim his locis poteris diminuere malorum opinionem.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
