Latin
III 12 DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE, III 28 Secundus locus a discrimine
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Huic uero loco et ille finitimus est qui ex discrimine accipitur; id est cum homo in aliquod discrimen grauissimum uenit, in quo omnium rerum naufragium imminebat, et tamen aliquid periculo subduxit. Tunc illorum iacturam leuare consueuimus ex collatione bonorum quae superfuerunt, siue illa praestantiora sint siue inferiora. Hinc ille naufragium consolatus est dicens: Cogita non quod perdideris sed quod euaseris. Et si nudus existi, bonum est quod existi. Considera, qui omnia perdidisti, quod cum omnibus perire potuisti. –gaude igitur quod custodem illorum saluasti. Simile attulit et illi, qui querebatur se in latrones incidisse: Noli queri quod incideris, sed gaude quod effugeris et deo gratias age. Pari quoque ratione et illos consolamur, quibus uel ex incendio uel naufragio, uel alio simili casu quippiam superfuit, dicendo: "Age gratias Deo qui tibi uel haec saltem reliqua esse uoluit." Quo in casu ideo homo solacium accipit, immo nonnumquam et se ipsum consolatur, quod dirior pernicies discriminis ac tempestas uehementior omnia absorbere poterat ac per eam cuncta sublata erant uel diruta, nec aduersus eam nostrum aut consilium aut opera satis erat; quod ergo incolume superfuit, id iure in lucro deputatur ac fortunae uel Dei potius munus esse existimatur. Et ita collatione boni mali opinio attenuatur. Quomodo autem collatione alterius mali aut quod utrumque metitur ipsius temporis, iam diximus.