Latin
4.4.1 to 4.4.12
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.4.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Mali igitur minuitur opinio eiusque angor leuatur si illud ad grauiora mala conferas; ex talium enim ratione efficies ut hoc, de quo consolari amicum cupis, leue ipsi suum malum uideatur atque ideo incipiat cruciari minus. Quod attigit illo carmine Iuuenalis: Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam si flectas oculos maiora ad crimina: confer conductum latronem, incendia sulphure cepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes: confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi dona uel antiquo positas a rege coronas ubi apprime conduceret alios uel aequales uel potiores cum ruinis eorum sigillatim recensere qui grauiora mala perpessi sunt. Nec solum contenti esse debemus priuatas recensuisse personas, sed principes, reges, imperatores, ciuitates, prouincias, gentes, populos, et alias potentias quascumque quibus aliquid cladis aut exitii aut infortunii maximum accidisse cognoscitur. Quod nimirum Seruius ad Ciceronem prudentissime aptissimeque his uerbis induxit: Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit uolo tibi commemorare, si forte eadem res tibi minuere dolorem posset. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram uersus nauigarem, coepi regiones circumcirca inspicere. Post me erat Aegina, ante Megaron, dextra Epirus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: en nos homunculi! si quis nostrum interiit aut occisus sit, quorum uita breuior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadauera proiecta iacent. Visne tu te, Serui, cohibere et meminisse te hominem esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus: hoc idem, si tibi uidetur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore tot uiri clarissimi interierunt, de imperio praeterea tanta imminutio facta est, omnes prouinciae conquassatae sunt; in unius mulierculae animula commoueris tantopere? Hunc locum et ille caelestis rhetor Hieronymus scribens ad Heliodorum episcopum haud segnius pertractauit his uerbis: Verum quid ago medens dolori quem iam reor et tempore et ratione sedatum ac non potius replico tibi uicinas regum miserias et nostri temporis calamitates ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruit, quam congratulandum ei qui de tantis malis euaserit? Constantius, Arianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi uiculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus proditor animae suae et Christiani iugulator exercitus Christum sensit in Media quem primum in Gallia denegarat, dumque Romanos propagare uult fines, perdidit propagatos. Iouinianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens hominibus quid sit humana potentia. Valentinianus uasto genitali solo et inultam patriam derelinquens uomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gotico bello uictus in Tracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obuiis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit. Cruentataeque manus uestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adolescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilium, post recuperatum multo sanguine imperium haud procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadauer exanime infamatum suspendio. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant; omnes capti steterunt ante ora uictorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia seruitutis quam hostili mucrone confossi sunt.