Latin
4.4.25 to 4.4.26
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.4.25-26
Unproofread scanNot analysed yet
Felix Nepotianus qui hoc non uidet, felix qui ista non audit. Nos miseri qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta prospicimus, et tamen uiuere uolumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beatos putamus. Quid aptius, quid accommodatius ex hac ratione dici potuit, quantumque putas id ad minuendum luctum ualuisse? Quis enim cum tantarum rerum ruina detrimentum suum non leuiter ferat? Nemo profecto nisi qui in tantam esset delapsus amentiam ut se omnibus principibus praeponendum dicat suamque conditionem uniuerso orbe existimet digniorem. Ceterum non ita sensit ille merito uel propter hoc ipsum habitus sapiens cui cum dictum esset: "Morieris!" respondit: Quo mundus transit ego quoque transibo; stultumque est nolle mundo secum pereunte mori.