# De consolatione liber 4.5.1-26

Nikola Modruški, De consolatione liber, 4.5.1 to 4.5.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.5.1

Valent ergo plurimum ad extenuandam molestiam aliorum commemorare diriores casus et praesertim inimicorum eorum quos consolamur, atque adeo si, unde amico nostro nocere studuerant, maiora inde damna acceperint, uel in rebus ipsis uel in honore, in familia, in persona, uel saltem in animo ipso, utpote qui alteri damnum corporis, sibi autem animi dederit detestabiliorique incommodo se ipsum quam alium affecerit, quandoquidem omnium sapientum iudicio peius sit improbum esse ac sceleratum quam uel pauperem uel filio aut membro corporis orbatum. Palam autem est unumquemque, qui proximo iniuriam infert, turpitudinis notam effugere non posse. Hanc paene uniuersam rationem satyrus ille assecutus est qui ait: Cur tamen hos tu euasisse putes quos duri conscia facti mens habet attonitos et surdo uerbere cedit occultum quatiente animo tortore flagellum? Poena autem uehemens et multo saeuior illis quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamat nocte dieque suum gestare in pectore testem. – et post multa subdit: Nocte breuem si forte indulsit cura soporem et toto uersata thoro iam membra quiescunt, continuo templum et uiolati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urget, te uidet in somnis, tua sacra et maior imago humana turbat pauidum cogitque fateri. Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, non quasi fortuitu nec uentorum rabie, sed iratus cadat in terras et uindicet ignis; illa nihil nocuit, cura grauiore timetur proxima tempestas uelut hoc delata sereno. Praeterea lateris iuguli cum febre dolorem si coepere pati, missum ad sua corpora morbum infesto credunt a numine; saxa deorum haec et tela putant. Et quidem ista omnia et alia eiusmodi plurima mentibus male sibi consciis euenire consueuerunt, quae procul dubio maximis animum angoribus cruciari solent.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
