# De consolatione liber 4.5.27-29

Nikola Modruški, De consolatione liber, 4.5.27 to 4.5.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.5.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.5.27

Plus tamen ad solacium aduersarii exteriora mala conferunt, quamuis tenuiora sint et leuiora. Nam cum inimicus unusquisque ideo praecipue inimici sui gaudet malis quod suas uices ea ulcisci putat et de hoste suo optatas sumere poenas, ultio autem omnis et uindicta non potest nisi in apertis consistere detrimentis, ut in ratione irae declarauimus, iure omnis inimicus magis laetatur apertis ac manifestis inimici sui malis. Proinde talia si qua poterimus referre erit utilissimum. Ex hoc ergo genere est quod dicere solemus his qui iniuria affecti sunt: "Bono animo esto, quia non hoc auferat impunitum." Similiter et quando eos consolamur qui in bello succubuerunt: "Quid doletis si a pluribus pauciores oppressi estis; magis gaudere debetis quod hostibus uestris satis cruentam dedistis uictoriam multoque ipsorum sanguine comparatam." Ex hoc genere et illud Mantuani est: Numquam omnes hodie moriemur inulti, et alia apud ipsum talia complura. Praecipue tamen ad istum locum spectat maiora mala adducere aduersariorum; quorum commemoratione duplici solacio afficitur languens, uno, quod proprium huic loco est, scilicet quod sua mala parua esse recognoscit, alio, quod ad quintam medendi rationem pertinet, quod ultionis uoluptate temperat suum maerorem. De qua re plenius disputabimus cum ad proprium locum perueniemus. Nunc uero cetera prosequamur quibus malorum opinio solet attenuari.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
