# De consolatione liber 4.6.1-13

Nikola Modruški, De consolatione liber, 4.6.1 to 4.6.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.6.1

Attenuatur igitur haud parum adhuc malorum existimatio si peioribus, quae patimur, memoriam refricuerimus uel manifestauerimus quae imminent longe esse perniciosiora. Hoc egit optime Sulpicius scribens ad Ciceronem: Quid est quod tantopere te commoueat tuus dolor intestinus? Cogita quem ad modum adhuc nobiscum fortuna egerit: ea nobis erepta esse quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam honestatem dignitatem, honores omnes; hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? Aut qui non illis rebus exercitatus animus calere iam debet atque omnia minoris existimare? An illius uicem, credo, doles. Quotiens in eam cogitationem et tu ueneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus cum his esse actum quibus sine dolore licitum est mortem cum uita communicare. et paulo post: At uero malum est liberos amittere, nisi prius peius sit hoc sufferre et perpeti. et Cicero ad Titium: neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis uiris usurpatae, tantum uidentur proficere debere quantum status ipse ciuitatis et haec perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sunt qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent. et parum infra: Quid est enim iam non modo pudori, probitati, ac saluti loci? Non mehercule quenquam audiui hoc grauissimo et pestilentissimo anno adolescentulum uel puerum mortuum qui mihi non a diis immortalibus ereptus ex his miseriis atque iniquissima conditione uitae uideretur. Hoc ipsum fecit scribens et ad L. Fabium: Ea demum uidetur conditio impendere legum iudiciorum temporum ut optime actum cum eo uideatur esse qui quam leuissima poena ex hac re publica discesserit. Hunc eundem locum et Hieronymus ad Tyrasium sapientissime perstrinxit: Ad quid putas Christianam et fidelem animam intra carcerem mundi remorari debuisse cui totus mundus naufragium est? Tantas ac tales tempestates uitae, tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot saeculi clades euasit et lacrimas fundis? Quasi nescias quid in te ipsum cotidie patiaris, propter quod Dominus sic admonet apostolos suos dicens: "Si diligeretis me, gauderetis utique quia uado ad patrem." Plane Lazarum mortuum fleuit non dormientem, sed potius resurgentem et flebat quem cogebatur propter saluandos alios saeculo reuocare; hanc uitam dans Dominus ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
