Latin
III 12 DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE, III 19 De sex locis funebribus
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Enimuero praeter hos locos, qui dicti sunt, sunt etiam alii complures et praecipue funebres loci, ex quibus lugubres homines consolari possumus minuendo casus defunctorum; quorum primus ac ualidissimus accipitur a re morientis, secundus ab operibus eius, tertius a genere mortis, quartus a causa mortis, a ratione funeris quintus, sextus a loco in quo decedere contigit. Haec singula, quando indigna eueniunt, maxime exaggerant exacerbantque casum; cum uero debita aut digna, minuunt et leniunt.