# De consolatione liber 4.7

Nikola Modruški, De consolatione liber, III 12 DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE, III 19 De sex locis funebribus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/4.7

Enimuero praeter hos locos, qui dicti sunt, sunt etiam alii complures et praecipue funebres loci, ex quibus lugubres homines consolari possumus minuendo casus defunctorum; quorum primus ac ualidissimus accipitur a re morientis, secundus ab operibus eius, tertius a genere mortis, quartus a causa mortis, a ratione funeris quintus, sextus a loco in quo decedere contigit. Haec singula, quando indigna eueniunt, maxime exaggerant exacerbantque casum; cum uero debita aut digna, minuunt et leniunt.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
