Latin
III 12 DE TERTIA CONSOLANDI RATIONE, III 20 Primus locus a re morientis
Nikola Modruški, De consolatione liber 4.8-2
Unproofread scanNot analysed yet
In tali ergo ratione admonendi sunt amici ut aequo animo ferant, nec uelint dolendo tantam eis felicitatem inuidere. Quod si dicant "Nostras, qui ab eis deserti sumus, non illorum dolemus uices", tu hic apte subicies quam sit iniquum sua commoda ex amici incommodis spectare et salutem suam immeriti interitu quaerere aut optare. Quem locum Hieronymus ad Tyrasium pulcherrime explicauit: His uerbis plangere debuimus de saeculo recedentes si saeculi inimicitias contra nos minime sentiremus; et plangimus Domini beneficia, qui scit infirmitati nostrae quid praestet. Periclitari uolebat adhuc qui dolet aliquem dormientem et inter fluctus uitae praesentis uidere cupiebat miserum laborare. –et post infert: Gaude ergo ne tu uidearis saltem dormientis felicitatibus inuidere; ab alieno mundo proprium transiuit ad dominum, et de hostili patria migrauit ad caelum, caruit malis ciuibus, quorum odia sustinebat, ne adhuc peregrinaretur in terra contraria; sicut apostolus monet dicens: quamdiu sumus in hoc saeculo, peregrinamur a Domino. Non ergo uobis luctum debet incutere quisquam cum e peregrinatione meruerit redire ad propriam regionem, maxime cum non inanis et uanus redire noscatur qui Christianitatis mercatus est lucrum, propter quod descendit ad mundi commercium. Negotium explicauit, reddidit et ideo debitum soluit; comparauit margaritam propter quam descenderat ad temptationem, ad Dominum regredi properauit cui afferat mercedem ut comparatae mercis merito tam securitatem capiat quam honorem. Huic subnectit et aliam rationem omni laude dignam: "Desolatos se", inquit, "homines aut propter negotia peregrinis regionibus credunt et gaudent tota uita sine affectibus commorari, dummodo ualeant quod cupiunt a suis pignoribus adipisci, et, ut ad palatia pergant, peregrinantur ad studia dignitatis. Nauigant ad quaerendas diuitias uel ad causas patrimonii aliquas explicandas et periculo proficiscentes omnes impelluntur: nec secum natare, quos diligunt, patiuntur et ut ad palatia caeli, ad studia Christi, ad honorem uitae perpetuae et patrimonium possessionis aeternae cum securitate ualeant peruenire; nemo filios suos libenter ab se gratulatur abscedere. Propter incertam mercedem filium uel fratrem uel parentem unusquisque compellit, et ad certam salutem suorum aliquem proficisci nullus admittet. Ad comparanda peccata gaudent tam parentes a filiis quam filii a parentibus prouocante diabolo separari, ad indulgentiam percipiendam nolunt ab inuicem Domino uocante discerni. Ita hunc locum ista oratione tractauit Hieronymus ut nihil addi posse uideatur; quam ob rem eius exemplo contenti simus atque id simul et pro exemplo et praeceptione habeamus. Itaque ad alia pergamus.