# De consolatione liber 5.1.1-12

Nikola Modruški, De consolatione liber, 5.1.1 to 5.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.1.1

Vtile est consolatori scire maestitiam aegrotantis diminuere atque id quo pacto consequi ualeat iam his, quae tradidimus, instructus esse potest. Verum non minus proposito suo conducere ualebit si rectam assequatur rationem, qua maerorem omnem queat comprimere, et non permittere eum licentiosius permanare. Hanc uero Cyrenaici, ut ab initio docuimus, praecipuam et unicam esse posuerunt cunctorum casuum humanorum diligentem praemeditationem. Nihil enim, ut aiunt, adeo conturbat mortalium animos quam insperatus et inopinatus malorum aggressus, cuius rei documentum uel ex re militari certissimum accipere possumus, in qua uidere licet quam ualidus exercitus sepius uel leui sed inopinato casu perculsus sternitur et dissipatur. Ad comprimendas ergo et forti animo tolerandas quaslibet rerum ruinas et quoscumque euentus nihil, inquiunt, adeo ualet ut praecogitasse uniuersas miserias et cuncta infortunia quae ulli umquam hominum uel acciderunt uel accidere potuerunt. Qua re id efficiemus ut nihil nobis eueniat insperatum. Videmus autem ut omnia etiam tela praeuisa minus et formidantur et laedunt, cuius rei ueritate etiam poetae delectati dixerunt: Sagitta laedit leuius uisa uolare prius. Hanc sententiam et Cicero probare uidetur; ait enim: Et nimirum est haec illa praestans et diuina sapientia et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere: nihil admirari cum acciderit, nihil, ante quam non euenerit, non euenire posse arbitrari. "Quam ob rem omnes cum secundae res sunt maxime, tum maxime meditari oportet quo pacto aduersus aerumnam ferant pericula, damna peregre rediens semper secum cogitet, aut filii peccatum aut uxoris mortem aut morbum familiae; communia esse haec, ne quid horum accidat omnino nouum; quicquid praeter spem eueniat omne id deputare esse in lucro." Et post obiectis aduersus hanc sententiam respondens ait: Nihil est quod tam obtundat leuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio conditionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi; quae non hoc affert ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui et imbecillitatem generis humani cogitat, maeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis rebus humanis philosophiae fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod posse accidere diu cogitauerit, quae cogitatio maxime omnes molestias extenuat et diluit; deinde quod humane ferenda intelligit; postremo quod uidet malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse cum id, quod ab homine non potuerit praestari, euenerit.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
