Latin
5.1.13 to 5.1.28
Nikola Modruški, De consolatione liber 5.1.13-28
Unproofread scanNot analysed yet
Huic sententiae accedit et Seneca qui ad Lucilium ita ait: Hoc tibi scribo, is qui amicum Serenum carissimum tam immodice fleui ut (quod minime uelim) inter exempla sim eorum quos dolor uicit. Hodie tamen factum meum damno et intelligo ut maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaueram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata seruarent. Itaque assidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego debui dicere: 'Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest.' Quod quia non feci, imparatum cito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortali; hodie fieri potest quicquid umquam potest. et alibi inquit: Praecogitati mali mollis ictus uenit, at stultis et fortunae credentibus omnis uidetur noua rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali nouitas. Hoc ut scias ea, quae putauerant aspera, fortius, cum assueuere, patiuntur. Ideo sapiens assuescit futuris malis et quae alii diu patiendo leuia faciunt, hic leuia facit diu cogitando. Audimus aliquando uoces imperitorum dicentium 'Sciebam hoc mihi restare'; sapiens scit omnia sibi restare; quicquid factum est, dicit 'Sciebam'. Non est enim sapientis dicere 'Non putaram'. "Ex hoc et illa iure laudantur," ut Cicero ait: "Ego cum genui, tum moriturum sciui et ei rei sustuli. Praeterea ad Troiam cum misi ad defendendum Graeciam, sciebam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere." et illud Thesei apud Euripidem: Nam qui haec audita a docto meminissem uiro, futuras mecum commentabar miserias: aut mortam ! acerbam, aut exilii maestam fugam, ut semper aliquam molem meditabar mali, ut si qua diritas iniecta casu foret, ne me imparatum cura laceraret repens.