# De consolatione liber 5.1.29-35

Nikola Modruški, De consolatione liber, 5.1.29 to 5.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.1.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/5.1.29

Simile est et illud Aeneae apud Vergilium Non ulla laborum, o uirgo, mi facies inopinaue surgit; omnia percepi atque animo mecum ante peregi. Ac si diceret: "Consueui pati difficilia atque ad omnia ardua subeunda me comparaui." Hanc itaque praecipuam rationem putant Cyrenaici ad quemlibet luctum comprimendum: quam nimirum nec nos respuimus, dicimus tamen istam rationem non posse a consolatore praecipue post acceptum damnum adhiberi quandoquidem illum, qui iacturam est passurus, ea multo ante ratione se ita comparasse oportet ut, cum aduersa euenerint, non ueniant insperata. Nostrum autem propositum est non ea presidia praestare quibus homo munitus omnia fortunae tela constanti animo ualeret excipere; nam id alterius est negotii alteriusque considerationis. Non hoc ergo in hoc opere curamus, uerum illud dumtaxat, quo consolatorem illis medicamentis instruamus, quibus aegroti uulnera ab infestis fortunae telis illata ualeat consolidare ac sanare et morbo, qui ex his uulneribus nascitur, congruas adhibere medelas. Eas ergo, quae ad comprimendum maerorem ualent, aptiores ex aliis locis (ut mea fert opinio) poterimus accipere.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
