# De consolatione liber 6.1.1-11

Nikola Modruški, De consolatione liber, 6.1.1 to 6.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.1.1

Sed ante quam ad proprios locos huius rationis ueniamus, illum nunc locum praemittamus qui et huic quintae rationi et illius, quam secundam posuimus, communis est. Mulcet enim pariter angorem et animum ad uoluptatem iocundissimam abducit a luctu. Hic locus a compassione gignitur, qui ob praestantiam suam (ut mihi quidem probatur) in omni ratione consolandi praecedere debet. Plurimum enim (mihi crede) amici incommoda leuabimus si prius condolebimus ac collacrimabimus. Et si per absentiam facere non licuerit, id tamen uel litteris uel nuntiis declarare non desistamus atque ab eo loco initium sumamus. Nam et Seruius in illa egregia epistula ab eodem loco pulchre exorsus est: "Postquam", inquit, "mihi renuntiatum est de obitu Tulliae filiae tuae, sane quam pro eo, ac debui, grauiter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimaui qui, si istic adfuissem neque tibi defuissem, coramque meum dolorem declarassem." Leuatur autem idcirco maerore animus cum cernit alios sua incommoda uere dolere, uel quod socios se habere malorum uidet, uel quod plurimum se amari illo argumento colligit dum ceteros intuetur, et maxime non indignos, suis calamitatibus ingemiscere, tantamque ex huiusmodi amicitia suscipit uoluptatem ut iam maestitiae illi non relinquat exacerbandi locum, teste Seneca qui ait: Nihil aeque, Lucilii uirorum optime, aegrum reficit atque adiuuat quam amicorum affectus. Hinc est quod nemo lamentatur aut queritur nisi beniuolo uiro, quem non dubitat suis commoueri malis; at coram inimico dolorem dissimulat unusquisque quoad potest. Quantum uero uoluptatis afflictus ex compassione amici suscipiat, ex illo Ouidii carmine uidere licet quod ad amicum suum huiusmodi officio sumptum scribit: Vidi ego confusos uultus uisosque notaui osque madens fletu pallidiusque meo et lacrimas cernens in singula uerba cadentes ore meo lacrimas, auribus illa bibi; bracchiaque accepi presso pendentia collo et singultantis oscula mixta sonis.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
