# De consolatione liber 6.11-2

Nikola Modruški, De consolatione liber, IV 7 QVINTA RATIO CONSOLANDI, IV 18 Tertius locus a frustratione. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.11-2

Ista eadem ratione et complures Dominici sanguinis testes, dum ab impiis tortoribus uariis cruciatibus eum negare compellerentur, se ipsos consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo poenarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere. Qua ex re haud mediocre solacium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta saeuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in risum erumperent ac unde tristitiam capere credebantur, inde solacium ingens suscipiebant. Hinc illa Laurentii in uesaniam regis insultatio fuit qua dicebat dum in craticula ureretur: Assatum est; uersa et manduca. Non sine uoluptate ac solacio putamus Anaxarchum dentibus suam praecidisse linguam quam ei tyrannus ille amputare minabatur. Itidem et aliis plerisque, quos enumerare praetermittimus, iocundam bonorum suorum fuisse non dubitamus iacturam, quam ipsi sponte fecerunt, ne illa in manus aut potestatem uenirent inimicorum, et, si eis ex sententia contigit, pro magno solacio habuisse. Ex hoc genere solacii est et illud quod ei accidit qui insequendo quempiam aut appetendo fugientem aut defendere uel resistere conantem nec omnino incolumis id quiuit tentare. In tali negotio persequens licet paruo potitus, tamen uictorem se putat atque illo uel tenui successu solatur. Vt apud Ouidium Phoebus: Cui deus: "At quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe", dixit, "mea; semper habebunt te coma, te citharae, te nostre, laure, pharetrae" consolatur se eam in sua cessuram ornamenta quam non potuit habere in amplexus. His itaque rationibus procedit iste tertius locus qui, ut illi duo superiores, a persona aduersarii ducitur. Habet tamen amplius in se honestatis, propterea et uiris causisque dignioribus absque pudore facilius quam illi alii accommodantur.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
