# De consolatione liber 6.13.3-4

Nikola Modruški, De consolatione liber, 6.13.3 to 6.13.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.13.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.13.3

Video negotiatores per tot et maris et terrae, fluminum, tempestatum, latronum, piratarum, aestuum, imbrium pericula ad caducas tam diuitias properantes; et ego per minora aut etiam longe grauiora, si esse possunt, ad illas sempiternas uerasque diuitias pergere non festinabo, quas mihi nec tempestas labefactari aut corrumpere, nec tyrannus eripere, nec fures subtrahere, nec demoliri tinea, nec aerugo exedere ualet; latrunculi sanguine suo et capitis certo discrimine miserrima spolia et uictum infelicem petere non dubitant, et ego bona illa quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit sanguine meo et periculo capitis quaerere uerear? Quid mea si uituperor, si blasphemor, si irrideor, si affligor, uerberor, enecor, occidor; animum nemo potest occidere; quin immo haec atque eiusmodi uniuersa eo mihi iucundiora gratioraque esse habent, quo me currentem melius fortiusque impellunt et ad bona, quae propero, magis aptum celeremque constituunt. His ac similibus uersatur iste prior sapientiae locus, qui quantum apud integras mentes ualeat ad exonerationem cunctarum molestiarum, quicumque sani consilii diiudicare potest.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
