# De consolatione liber 6.14.6-7

Nikola Modruški, De consolatione liber, 6.14.6 to 6.14.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.14.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.14.6

Vnde nequeo satis demirari illorum ingenia qui tantis laudibus ac praeconiis factum Lucretiae, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et commendant atque illud magnanimitati et constantiae tribuunt quod est ignominiosissimae pusillanimitati et turpissimae imbecillitati merito tribuendum. Siquidem quis est adeo obtuso aut hebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes, quod prae mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti extimescerent, mortem sibi consciuisse? Nam quid dicam de Lucretia, cui rem nullo piaculo dignam summa impietate libuit expiare et alienam suo malo culpam ulcisci? Sed de his praesens locus disputare non postulat. Satis igitur sit nobis hic illud admonuisse quod sicut mortis crebra recogitatio tum ad tollendas aerumnas, tum ad componendas omnes suae uitae rationes ad sapientes bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime. Valet enim ad consolandum mortis recordatio propter curas quae dictae sunt, praecipue autem propter terrorem quem incutit mentibus humanis. Est enim ita natura comparatum ut fortior dolor minorem excludat et leuia mala in conspectu sileant grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur quom difficiliora recordamur. Hinc maerentem sapientissime monet Isidorus dicens: Versetur ante oculos tuos imago futuri iudicii; praeuide quid postmodum eris passurus, futuram Dei sententiam cogita, futura Dei iudicia super te formida. Terreat te Gehennae metus: terreat te iudicii illius sententia, reuocet te poenarum terror, uitae tuae criminum cotidie intuere, omni hora mortem habeto prae oculis, ante oculos tuos tenebrarum semper uersetur aduentus, de morte tua cotidie cogita, finem uitae tuae semper considera; esto sollicitus ne subito rapiaris, cotidie dies ultimus appropinquat, cotidie ad finem tendimus, quotidie ad uiam uitae transimus, ad mortem quotidie properamus, ad uitae terminum cotidie tendimus, momentis decurrentibus ad finem ducimur. Nescimus quid nobis hodie contingat, nescimus quando extremum tempus adueniat nobis. Ignoramus si hac nocte animam nostram conditio mortis reposcat, finis noster nobis absconditus est, uenturi exitus ignorantia nobis incerta est; improuisus est mortis occursus; dum nescimus, repente mors uenit; dum non existimamus, improuisi tollimur; dum ignoramus, repente subtrahimur. Timeamus ne dies illa tamquam fur nos comprehendat, ne nos turbo Diuini iudicii, dum ignoramus, diripiat, ne repentinus interitus auferat, ne imprudentes subito comprehendat calamitas. Spiritus qui ad peccandum succendit peccantem subito rapit, qui uiuentes inflammat, extemplo deuorat morientes; qui inflectit ad uitia, mox rapit ad tormenta; quantos ad poenam mortis improuisa rapuit calamitas, quantos inmeditatus exitus strauit, quanti in momento subtracti deficiunt; quanti, dum mori non existimant, auferuntur; quanti ad mortem subito rapiuntur et repente ad aeterna supplicia deducuntur.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
