Latin
6.2.1 to 6.2.26
Nikola Modruški, De consolatione liber 6.2.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Age nunc huic illum subiciamus qui huius loci, de quo iam disseruimus, aptissimus est comes, immo, cum res postulat, nullus conuenientior aut iocundior. Hic est qui a lamentatione afflicti petitur, cum maerentem prouocamus uel petimus nobis casum infortunii sui exponat. Qua in re fit mirum quoddam ut maestum ad dolorem inuitando dolore tamen leuemus: id quidem fit, uerum non praeter rationem. Etenim exspuit quodammodo miserias animus infortunia sua recensendo et cum lamentis partem uirus haud minimam euomit. Quod intelligens Ouidius scribit uxori: flere meos casus; est quaedam flere uoluptas Expletur lacrimis egeriturque dolor. Quod consilium et ipse usurpans frequentissimo carmine suas calamitates deplorabat, ut est illud quod ad urbem scribit: Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti et superest sine me nomen in Vrbe meum suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat in media uiuere barbaria; Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque quae non ingenio nomine digna meo. ubi ad longum exponit suas miserias; idem facit et aliis in locis complurimis. Vnde indignatus scribit aduersus illum a quo lamentari uetabatur: Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur acceptoque graui uulnere flere uetas? Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere; edere mugitus et bouis ore queri. Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles, tu fletus inhibes, durior hoste, meos? cum faceret Niobem orbam Latonia proles, non tamen huic siccas iussit habere genas; est aliquid fatale malum per uerba leuare: hoc querula Procnes Alcyonesque facit. Hoc erat in gelido quare Poeantius antro uoce fatigaret Lenia saxa sua. Strangulat inclusus dolor atque cor aestuat intus, cogitur et uires multiplicare suas. Id uero ista ratione contingere praedicant quoniam, cum maeror duplicem habeat sedem, unam in corpore et in animo alteram; in corpore melancholiae humorem qui, ut physici docent, praecipuus in cerebro est, in animo uero phantasiam aut opinionem malorum quibus se oppressum cernit. Humorem illum melancholicum quidam philosophorum praestantissimi dixerunt per lacrimas purgari atque ideo asserere non dubitauerunt salubriores esse lacrimas homini quam nimium risum, quippe quod ploratus quaedam erat malorum humorum purgatio. Sed de humore aut purgatione eius utcumque; illud tamen indubia fide tenendum est, lamentationibus et querelis opinionem malorum oppido extenuari, cuius multiplex causa est, sed praecipua quoniam in lamentatione pergit homo enumerando praeterita bona, quorum sicut possessio fuit iocunda, ita et recordatio, quo fit ut omnis lamentatio, ueluti et ira, admixtam habeat cum dolore uoluptatem. Hinc uenit ut homo, si uel solus apud se ipsum queratur, leuetur miseria. Sed multo melius si apud alium fuerit lamentatus, illa de causa quam superius assignauimus; leuant quoque questus dolorem et ista ratione quod animus, dum continet intra se mali speciem, totus circa illam occupatur et eam intuendo diutius uehementius affligitur et cruciatur; cum uero plorat aut querelas fundit, animus ad exteriora expanditur et ab illa urente cura quodammodo se non parua ex parte auertit. Et rursum lamentationibus mitigatur aegritudo quoniam omnis lamentatio cum uoluptate est ex eo quod homo malis oneratus lacrimando et querendo putat conuenientia sibi abire munera; omnis uero eo quod quis sibi conueniens ducit oblectari necesse est. Vnde aliquos maerentes delectant solitudines, ut apud Homerum Bellerophontem, apud Vergilium uero Latini uxorem; alii se sponte cruciatibus uel doloribus deputant, ut ille Terentianus Demea; alii nec uoluptatibus nec ullis ornamentis uti uolunt. Quoniam illa in tantis malis putant sibi minime conuenire, ut Ouidius libellum suum facere monet: