# De consolatione liber 6.3.1-13

Nikola Modruški, De consolatione liber, 6.3.1 to 6.3.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.3.1

Vbi uero iam sedari et tranquilliorem fieri aestuantem uideris, hic tu eius quodammodo uices prudenter excipias commiserando et per apostropham aut raciocinationem uel alio conueniente tropo bona, quorum iactura facta est, collaudabis plurimisque uerbis efferas affirmans etiam digna esse quae doleat, ut Cicero ad Brutum: accepisti tu quidem dolorem; id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit; et est dolendum in tam graui uulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere Huiusmodi igitur laudibus et tali lacrimarum indulgentia maerentis animus haud mediocrem suscipit uoluptatem. Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni paene maerore abducit ut Aegyptii, sicuti narrat Diodorus, eo unico solacio in mortuorum funere uterentur. Nam cum nemo inuenitur qui defunctum accuset, aut si quis accusauerit, per calumniam id egisse deprehensus est et pro obiecto falso crimine magna poena multatus, cognati aut parentes finito luctu ad laudes mortui uertuntur et, nullas generis eius laudes admiscentes, quoniam omnes Aegyptii aeque nobiles se putant, tum ordientes a pueritia per singulas aetates discurrunt recensendo disciplinarum artium aliarum eruditionem, institutionem uitae, studia, exercitationes honestas, pudicitiam, continentiam, iustitiam, pietatem, religionem, et reliqua probitatis ornamenta. Idem mos laudandi et Graecis fuit, nisi quod abundantiore uerborum loquacitate maiorum quoque praeclara facinora inter laudes defuncti iactitare consueuerunt. Hunc morem et nostri susceperunt. Vnde Vergilius de morte Caesaris, quam sub Daphnidis persona deplorat simul et consolatur: Daphnis et Armenias curru subiungere tigres instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi et foliis lentas intexere mollibus hastas. Vitis ut arboribus decori est, ut uitibus uuae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus aruis tu decus omne tuis. Idem poeta cum uellet matrem et parentes Marcelli consolari, qui puer adhuc extinctus est, nec per aetatem ulla uirtutis monumenta dedisset, accommodatissime finxit uirtutes eius quas, si superuixisset, praestiturus erat, et eas per commiserationem recensendo puerum apte laudauit: Tum pater Anchises lacrimis ingressus abortis: 'Nate, ingentem luctum ne quaere tuorum.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
