# De consolatione liber 6.3.14-31

Nikola Modruški, De consolatione liber, 6.3.14 to 6.3.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.3.14

Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. Nimium uobis Romana propago uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem campus aget gemitus! uel quae, Tyberine, dedistis funera cum tumulum praeterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantam spem tollet auos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello dextera! Non illi se quisquam impune tulisset obuius armato, seu cum pedes iret in hostes seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu miserande puer, si qua fata aspera rumpis, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis. In hoc sermone, licet et alios locos consolandi attigerit, id est a compassione, a causa mortis, ab officio funeris, praecipue tamen laudis loco immoratus est. Sic et Hieronymus, ut Theodoram de morte Lucinii consolaretur, longa oratione recensere uoluit facta egregia ipsius, uitae sanctimoniam, diuinos mores et alia uirtutum ornamenta dignissima; atque ut magis talem socium, quod habuerat, gaudere uellet, hortatus est. Idem fecit in illa praeclarissima epistula qua Heliodorum episcopum de morte Nepotiani consolatus est, et in omnibus paene suis consolatoriis sermonibus hanc diligentissime conseruauit. Et iure quidem, quoniam sanae et compositae mentes potius gaudere deberent tales uiros habuisse, qui et nobis et patriae et huic fortasse aetati ornamento fuerunt, quam eos, qui nobiscum esse non poterant, amisisse. Ita ergo laudes defunctorum abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum maerentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa maeroris imaginatione ad iocundissimam laudum suarum speciem adducitur. Quod Hieronymus cum saepe tum Pammachium de morte Paulinae consolando et longo quidem sermone diligentissime exsecutus est, cuius nunc uerba referre studio breuitatis omitto.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
