# De consolatione liber 6.4.1-30

Nikola Modruški, De consolatione liber, 6.4.1 to 6.4.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.4.1

Diximus hucusque quo modo compassione, lamentatione, laudationeque animum tristem ad cogitationem iucundiorem traducere possimus. Nunc ad propiores locos et huic rationi consolandi magis fortasse congruos accedamus. Est autem eorum primus qui desolatos homines ad aliquod studium non illepidum aut ingratum inuitat, puta ad uenationem, ludum, cantum sonum ceteraque eiusmodi. Quod nimirum et Ouidius in exilium missus et probasse et libens usurpasse se scribit: Si qua mei fuerint, ut erunt, uitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe. Exul eram requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis. Hoc est cur cantet uinctus quoque compede fossor indocili numero cum graue mollit opus. Cantat et innitens limosae pronus arenae aduerso tardam qui uehit amne ratem quique refert pariter lentos ad pectora remos, in numerum pulsa bracchia pulsat aqua. Fixus ubi incubuit baculo saxoue resedit, pastor arundineo carmine mulcet oues. Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis fallitur ancillae decipiturque labor. Fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles Haemonia curas detinuisse lyra. Cum traheret siluas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge tristis erat. Hoc attigit et Vergilius de Polyphemo quem lanigerae comitantur oues: ea sola uoluptas solamenque mali de collo fistula pendet. Ex hac ratione solacii sunt conuiuia, compotationes domesticae, et conuictus familiaris, quo Teucer apud Horatium erga socios usus est, cum inquit: O fortes peioraque passi mecum saepe uiri, nunc Iuno pellite curas: cras ingens iterabimus equor. In hoc quoque genere est hortari amicum ad quampiam egregiam lectionem, praecipue autem philosophiae. Quoniam, ut praeclare scribit Cicero: philosophia hoc efficit, medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores, ueraque cultura animi est quae extrahit uitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos. Est profecto animi medicina, philosophia, cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
