Latin
6.4.31 to 6.4.35
Nikola Modruški, De consolatione liber 6.4.31-35
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc et Seruium maerore leuare cupiens ad hanc inuitat ita scribens: Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia. Et quidem ego sentio multo maxima, quae experiens quotidie sic probo ut ea mihi salutem afferre uideantur, te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis uiris ad bene uiuendum tradita essent, quae quidem uel optimis rebus ac usui et delectationi esse possent, his uero temporis habemus nihil in quo acquiescamus. Nihil faciam insolenter neque te tali uel scientia uel natura hortabor ut ad eas te referas artes quibus a primis temporibus aetatis tuum studium dedisti; tantum dicam quod te spero approbaturum: me, postea quam illi arti cui studueram nihil esse loci neque in curia neque in foro uiderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo magis quam nostrae est relictum loci. Quare non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi te quoque in his uersari rebus quae, etsi minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent. Et in Tusculanis quaestionibus: Illud quidem sic habeto: nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore; quam ob rem, quoniam cepimus, tradamus nos ei curandos; sanabimur si uolemus. Inter omnes uero occupationes aut studia, quibus animus a maerore reuocatur, uis amoris est potentissima sacris etiam litteris testimonium perhibentibus, in quibus legimus Rebeccam adeo ab Isaac dilectam ut dolorem, qui ex matris morte acciderat, temperaret. Prudentissimum ergo et familiares Assueri inierunt consilium, cum nouas puellas regi quaerere decreuerunt, quo maerorem regis, quem ob reiectam Vasthi reginam, amore nouae coniugis depellerent; uti et effecerunt. Neque id ab re euenire consueuit; etenim nulla est mentis qualitas quae uehementiore laetitia perfundat hominem quam amor. Sed ubi exuberans laetitia, ibi maerori loci est nihil. Aliarum uero rerum studia, quae nominauimus, uel quia singula eorum certae sequuntur uoluptates, uel quia animum a cogitatione rerum inuisarum abducunt et eorum memoriam tollunt: hinc diuturnitas temporis sedat dolorem, sed ea dumtaxat quae frequenter animum ad alias curas euocauit, id enim agendo facit imaginem praeteritorum malorum excedere. Cito enim decidunt e memoria quae frequentius non retractantur.