# De consolatione liber 6.5

Nikola Modruški, De consolatione liber, IV 7 QVINTA RATIO CONSOLANDI, IV 12 Secundus locus a facete dicto uel facto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.5

Amplius diuerti animus plerumque a luctu potest aliquo faceto dicto aut facto seu alia uel grata uel iocunda confabulatione. Qualia sunt apud Senecam complura. Nam dicenti "Peregre morieris," respondit "Vndecumque ad inferos una uia est;" item: "Nulla aliena terra mortuo est." Et illi qui querebatur amicum perdidisse: "Alium", inquit, "quaere." Atque iterum lamentanti, quod non esset potens, respondit: "Gaude quia impotens non eris." Aeneam quoque fessum ac multis aegrum curis illud Ascanii facetum consolatum fuisse scribit Mantuanus: "Heus! etiam mensas consumitis", inquit Iulus. Plurima sunt ex hoc genere ac uaria a scriptoribus memoriae prodita, quae repetere hic non oportet.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
