Latin
6.6.33 to 6.6.43
Nikola Modruški, De consolatione liber 6.6.33-43
Unproofread scanNot analysed yet
Si tamen interea quid in his ego perditus oris, quod te credibile est quaerere, quaeris, agam; spe trahor exigua quam tu mihi demere noli tristia leniri numina posse dei. Seu temere expecto seu id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quo dicto sapienter declarat praestare homini uel falsam spem habere quam ueram desperationem. Desperatio enim enecat, spes uero qualiscumque refocillat et nutrit. Hinc Hieronymus inquit ad Tyrasium: Numquam spes cum dolore concordat nec fides aliquando sentit quantamcumque iacturam. Et alibi simile quid scribit: Mihi crede, semper in omnibus incredulitas maeret et sicut non potest fides nosse quod doleat, sic diffidentia sola doloribus inuenitur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus et non mortuos ac requiescentes in terris fideliter secundum uocem Domini. 'Omnis', inquit, 'qui credit in me, licet moriatur, uiuet.' Si tibi medicus hoc promitteret quisquam, nullam sine dubio promissioni eius negare poteris omnino laetitiam. Nunc quia Christus fabricator et restitutor promittit, non timeas eam plangere. Haec uerba, licet fidem ac diffidentiam sonent, magis tamen pertinere ad spem et desperationem; de quo loco plura iam diximus.