Latin
6.9.1 to 6.9.8
Nikola Modruški, De consolatione liber 6.9.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sic et Sapientia consolatur seruos Domini iniuste a potentioribus oppressos: Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum; uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur subitatione insperatae salutis dicentes intra se paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum existimamus insaniam et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei: et inter sanctos sors illorum est. Ergo nos errauimus a uia ueritatis et iustitiae: lumen non illuxit nobis: lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam Domini dum ignorauimus. Tunc illud innocentes consequuntur psalmistae solacium: Laetabitur iustus cum uiderit uindictam, manus suas lauabit in sanguine peccatoris. Hieronymus quoque hoc pacto Oceanum consolatus est: Veniet tempus ut eorum risus uertatur in luctum, quibus noster nunc plantus est laetitia. Et Theodoram de morte Lucinii consolando "Habemus", ait, "consolationem quod Domini sermone mors iugulatur, per quem dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Et in consequentibus: Adducet uentum urentem Dominus de deserto ascendentem, qui secabit omnes uias eius et desolabit fortem illius." Ista omnia ad consolationem dicta sunt aduersum illos, qui iniurias consueuerunt irrogare, ut ex eo solacium suscipiant contristati, quod sperare possunt aduersarios eorum poenam daturos. Tametsi non sit ingenuorum ac proborum uirorum ultione gaudere, quippe qui iubentur diligere etiam inimicos et orare pro persecutoribus ac calumniatoribus suis. Cuius rei honestatem etiam falsae religionis cultores uiderunt atque comprobauerunt. Vnde cum Demosthenes saeuientem in Athenienses Alexandrum mitigare cuperet, non habuit maiorem laudem ad quam eum adhortaretur aut quod ei pro clementia ipsius dignum pretium polliceretur quam quod ait: "Nihil habet fortuna tua maius quam ut possis, nec nostra melius quam ut uelis conseruare quam plurimos." Quam sententiam propter praestantiam et singularitatem eius postea Cicero Caesari retulit.