# De consolatione liber 6.9

Nikola Modruški, De consolatione liber, IV 7 QVINTA RATIO CONSOLANDI, IV 16 De tribus locis qui a persona accipiuntur inimici quorum primus a uindict…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/6.9

Praeter hos uero locos sunt adhuc reliqui tres, qui a persona inimici accipiuntur, proinde religiosis uiris et probis non multum conueniunt nec salua cum sua, tum ipsorum dignitate consolator mentes eorum temptare poterit. Hos tamen recensere uoluimus cum quod his maiores nostri usi sunt, tum quod exercitatum ingenium poterit eos, si adhibere diligentiam uoluerit, aliqua ex parte honestare et nonnumquam dignioribus consolationibus adaptare. Primum itaque horum a uindicta mutuamur, non quidem ea ratione qua superius diximus, quando de diminutione angoris disputabamus, uerum a spe uindictae, id est ut persuadeamus amico lugenti aduersarium eius, a quo iniuriam accepit, poenas daturum aut in hac aut saltem in alia uita Deumque esse iustum iudicem ac cunctorum scelerum ultorem. Hoc satyrus ille diligenter seruauit ubi inquit: "Nullane periuri capitis fraudisque nefandae poena erit?" abreptum crede hunc grauiore catena protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari arbitrio; manet illa tamen iactura nec umquam depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco inuidiosa dabit nimius solacia sanguis. et post adiecit: Dabit in laqueum uestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis. Pena gaudebis amara nominis inuisi tandemque fatebere laetus nec surdum nec Tiresiam quemquam esse deorum. Hac ipsa ratione et Dido se consolabatur: "Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis et nomine Dido saepe uocaturum; sequar atris ignibus absens et cum frigida mors animae secluserit artus, omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas; audiam et haec Manes ueniet mihi fama sub imos."

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
