Latin
1 to 2
Nikola Modruški, Nauicula Petri 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nauicula Petri periclitatur in fluctibus atque usque in hodiernum diem recto Dei consilio fluctuat; neque enim aliud teste Ambrosio nauicula Petri designat quam fidelium coetum seu congregationem, quam usitato uocabulo ecclesiam appellamus. Soli quippe Simoni dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, quam Matthaeus in medio maris positam uariis exagitari fluctibus iure describit, quoniam diuinae iustitiae sectatores in periculosissimo huius mundi pelago sitos necesse est, et uitiorum aestibus et domesticorum externorumque hostium diuersis insidiis ac insultibus fatigari. Neque id dormiente Deo, ut quidam rati sunt qui eius prouidentiam e rebus humanis tollere consueuerunt, uerum et uigilante et uolente, quod utique ipse Dominus per prophetam testatur: Ego, inquit, dormio et cor meum uigilat. Dormit enim et Epicuro et Heraclito Deus, qui fato omnia agi putauerunt. Sed Salomoni uigilat, qui a Domino egredi censet iudicium singulorum. Itidem et aliis omnibus uigilat quicumque Deum et rectorem et conditorem uniuersorum profitentur nec capillum capitis inuito ipso in terram decidere. Sed et aliis Dominus falsa quadam aut religione aut pietate dormire uidetur, quibus Deum alicuius mali auctorem asserere summa religio est: Permittit Deus, inquiunt, malum, sed non facit. Quos tamen ipse per Isaiam arguit dicens: Ego Dominus, et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens omnia. Vel Iob, in tantis malis positus, cur Deo gratias agebat dicens: Si bona de manu Domini suscipimus, mala autem quare non recipiemus? Et iterum: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. –Irrisoria siquidem esset illa gratiarum actio, ut inquit Augustinus, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse nec fecit. Aut psalmista de praeuaricatoribus legis cur diceret: Misit in eos iram indignationis suae, iram et indignationem et tribulationum immissiones per angelos malos. Et rursum: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius. Et in lege ueteri quare tanta mala patribus nostris Deus et minitasse et intulisse scriberentur, nisi ipse auctor fuisset? Nonne, antequam terra Chore, Datan et Abiron absorbuisset, Dominus Moysi iusserat dicens: Praecipe populo uniuerso, ut separetur a tabernaculis Chore, Dathan et Abiron, quo facto mox terra dehiscens uiuos omnes absorbuit. Similiter et sequenti die, cum Dominus propter iniustam populi murmurationem eum igne consumere decreuisset, nonne Moysi ait: Recedite de medio huius multitudinis, quia nunc etiam delebo eos, et euestigio incendium uastare coepit populum. Cui Aaron cum thure non tam maturate occurrere potuit, quin quattuordecim milia hominum et septingenti ab igne absorberentur. Longum foret et alias plagas et urbibus et populis priuatisque hominibus et magistratibus, Deo uolente ac iubente, inflictas enumerare. Haec autem pauca et testimonia et exempla, quae inducta sunt, satis docere possunt Deo non solum permittente sed etiam uolente ac iubente pleraque mala immo fere uniuersa fieri.