# Nauicula Petri 18-23

Nikola Modruški, Nauicula Petri, 18 to 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/18

Oportet ergo sufferre, qui desiderat regnare. Nam iuxta apostoli sententiam, si contollerabimus, et corregnabimus. – Verum nos, ut recte ait Augustinus, uolumus gaudere cum sanctis et tribulationes mundi nolumus sustinere cum illis. Sed recusat esse in corpore, qui odium non uult sustinere cum capite. Nam ipse Dominus docet: Si mundus uos odit, scitote quoniam priorem me uobis odio habuit. Et hoc est quod callidissimus hominum piscator insinuat: Christus pro uobis passus est, uobis relinquens exemplum, ut sequamini uestigia eius; quia, ut apostolus monet: Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum. Porro et aliam ob causam Deus uult prudentissimo consilio amicos suos aduersa pati, quod plerosque bonos uiros et iustos torpere non sinit. Hos siquidem pia seueritate sed tristiore compescit disciplina, ne licentiosius uagentur sed metu perterriti facilius uirtuti incumbant; de quorum se numero Paulus fuisse fatetur cum inquit: Et ne multitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphizet. Et propter quod ter rogaui Dominum, ut auferat a me; et dixit mihi: Paule, Paule, sufficit tibi gratia mea; uirtus enim in infirmitate perficitur. Eodem consilio et populum in terra promissionis adductum uidens Dominus lasciuire, iugumque Dei detractare, inimicos quibus eos coerceret retinuit: Quia, inquit, irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigi cum patribus eorum, et uocem meam audire contempsit, et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est, ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant uiam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum, an non. Et subdit scriptura: Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israel et omnes qui non nouerant bella Chananeorum, ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi: quinque satrapas Philisthinorum, omnem quoque Chananeam et Sidonium atque Eueum, qui habitabant in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath, dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israel utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. Callebat siquidem sapientissimus rerum opifex populi ingenia saepiusque periculum fecerat, quippe quamdiu iugo premebatur seruitutis frugi erat, uberioremque Deo famulatum exhibebat, sed eo deposito mox inutilis, immo uero et rebellis Domino reddebatur. Cui Deus non est ueritus seueriorem se praebere uel patrem uel pedagogum, ut, qui sponte uirtuti negligentius inuigilabant, metu acti uehementius insudarent.

---

Nikola Modruški, Nauicula Petri. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-navic.xml.
