Latin
24 to 25
Nikola Modruški, Nauicula Petri 24-25
Unproofread scanNot analysed yet
Nam et nobilior equus sub freno uirgaque ad domini regitur imperium, quae si detrahas ambo in discrimen adducuntur. Iuuencus, non excusso iugo, gemens utilem et sibi et domino uersabit glebam. Vitis quoque quae falcem patitur, uberiorem parit fructum, at quae sponte crescit luxurians, infelices producit labruscas. Prona quidem cuncta ad lasciuiam uidentur, tum autem humana mens in penuria probior quam in luxu redditur. Romanus populus, quoadusque concertantem de uirtute Carthaginem habuit, totius honestatis ac sanctimoniae exemplis pollebat, at contra sapientissimam Catonis sententiam in perniciem uictorum euersa cunctorum scelerum labe pollutus est. Sublato enim hostili metu, studia sua ad libidines et uoluptates conuerterunt, quae prius inimicorum uirtus ad fortitudinem accendebat. Marcescit enim in otio mortalium uirtus, quod utique sancti uiri optime intellegentes spontanea sibi bella et tribulationes indixerunt inedia, nuditate, uigiliis, uerberibus sese macerando, ut quibus Deus indulgentius pepercisset ipsi sibi non parcerent et intestina bella gererent. Postquam externa desunt, uirtutes per lasciuiam effluere non patiuntur; etenim nullus diligentior fideliorue humanae probitatis est custos quam tribulatio. Hinc est quod Deus, prouidens electos suos, alios summam pati sinit inopiam, alios liberis orbari, alios infecundos et sine prole esse, multos aduersa iugiter ualetudine laborare, non nullos diuturnis carceribus coartari, istos indefessis affligi persecutionibus, illos tyrannorum uaria tormenta pati. Nouit enim apprime medicus noster optimus quae cui ad morbum sint, quae autem ad salutem, ac pro uariis laboribus uarias adhibere medelas. Mauult quippe dilectos suos modicum hic contristari, quam propter momentaneam laetitiam aut prosperitatem sempiterna amittere gaudia. Sic Petrus cito pro reparanda Petronellae sanitate intercedenti respondisse fertur: Sic ei expedit; etenim uerebatur scitus medici nostri discipulus, ne prospera corporis ualetudo uanam pulchritudinem ad lasciuiam induceret et pro temporali toro aeterna perderet connubia; solent plerumque rerum successus ad interitum esse et multi tribulationibus ad caelos euecti sunt. Propterea apostolus ait: Cum infirmor fortior sum. Quid ergo mirum, si Deus ecclesiae suae emulos siue hostes quibuscum certet assignat sedulos castitatis eiusque omnis sanctimoniae uel custodes uel exactores? Deus enim sapientia sua quos diligit illos et corripit. Nonne scriptum est Sodomae peccatum otium et abundantiam panis fuisse? Dauid quamdiu tribulatus est non peccauit, in pace uero positus grauiter deliquit; et populus postquam comedit et bibit, surrexit ludere, qui prius fame laborans orationi uacabat. Seruiendum ergo Domino est semper cum timore et exsultandum cum tremore nec de se cuiquam praesumendum. Quid enim habes, ut praedicat Paulus, quod non accepisti? Humiliamini ergo sub manu potentis Dei, apprehendite disciplinam et nolite abicere eam, nequando irascatur Dominus et pereatis de uia iusta. Iratum siquidem Deum procul dubio illi cogita, cui cuncta ex uoto fluxerint. Nam iuxta praeclaram illam Demetrii sententiam: Nihil uidetur infelicius eo, cui nihil umquam euenit aduersi. –Male enim, ut inquit Seneca, de illo Deus iudicauit, qui indignus uisus est a quo aliquando uinceretur Fortuna, quae ignauissimum quemque refugit, quasi dicat: Quid igitur istum mihi aduersarium assumam? Statim arma demittet; non opus est in illo tota potentia, leui commutatione pelletur. Non potest sustinere uultum meum. Alius circumspiciendus est, cum quo possimus conferre manum; pudet congredi cum homine uinci parato. Ignominiam indicat gladiatore cum inferiore componi. Ecce quam constans est gentilis uox! Sed Christiani qualis esse debeat illa nempe citharoedi illius diuini: Ego uero in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo est semper.