# Nauicula Petri 26-27

Nikola Modruški, Nauicula Petri, 26 to 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/nauicula-petri/26

Flagellat praeterea Deus delinquentes, ut uerberibus emendati consultius sibi in futurum prospiciant. Nam plerique uix tandem sub flagello se peccasse sentiunt. Afflicti enim Israelitae a serpentibus ignotis dixerunt ad Moysen: Peccauimus, quia locuti sumus contra Dominum et contra te; ante uero nec peccatum suum recognoscebant, nec diuinum implorabant auxilium. Fratres Ioseph locuti sunt ad inuicem: Merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum et idcirco uenit tribulatio. Et Dauid uidens Dominum propter peccatum elationis eius iratum humiliter culpam suam recognouit et petiit, ut ipsemet puniretur, populo autem parceretur, eiulans et dicens: Ego sum qui peccaui, ego inique egi. Isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Auertatur obsecro furor tuus, Domine, a populo tuo. – Vtile namque, ut docet Augustinus, superbis est incidere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant quae sibi placendo considerant. Salubrius enim sibi Petrus displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. Hoc est quod dicit sacer psalmista: Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum, Domine. Perutile quippe in se fecerat, qui plagis emendatus Domino seruire didicerat. Propterea gratias agens decantabat: Bonum mihi, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas; quod, ut scriptum est, uexatio dat intellectum. Hinc illa uox caelestis ad superbum regem, seque omnipotenti aequantem, ruit dicens: Tibi dicitur, rex Nabuchodonosor; regnum tuum transiit a te, et ab hominibus eicient te, et cum bestiis atque feris erit habitatio tua. Faenum quasi bos comedes et septem tempora commutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno omni et cuicumque uoluerit det illud. Quae singula cum completa essent, quam humilis, quam mansuetus, quam Deo subiectus et in lege ipsius fuerit eruditus audiamus: Ego, inquit, Nabuchodonosor oculos meos ad caelum leuaui et sensus meus redditus est mihi; et Altissimum benedixi et uiuentem in sempiternum laudaui ac glorificaui, quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in omnem generationem; et cuncti habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt; iuxta enim uoluntatem suam facit tam in uirtutibus caeli, quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei: Quare fecisti? Et concludit dicens: Igitur ego Nabuchodonosor laudo magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius uera et uiae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Ecce flagellatus quam resipiscit, qui in deliciis positus a Deo superbiendo delirauerat, ut statuae suae uniuersos populos diuinos exhibere honores compelleret, et cum esset foetidum lutum, sese Deo aequaret, iratus in illos pueros gloriosissimos, qui dementiae eius morem gerere contemnebant, toruo uultu clamitabat: Quis est Deus qui eruat uos de manu mea?

---

Nikola Modruški, Nauicula Petri. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-navic.xml.
