Latin
8 to 17
Nikola Modruški, Nauicula Petri 8-17
Unproofread scanNot analysed yet
Mouenda quidem prius sunt castra, exercitus per saltus et aspera montium sub aestu et algore ducendus, multae noctes in uigiliis transigendae, sitis et inedia saepius tolleranda, congrediendum cum hoste, conserendae comminus manus, audendum dextera, praebendum nudo mucroni frequentius latus, feriendus est hostis; ita tandem triumphandum. Tempestas rectum gubernatorem, stricta acies militem probat. Aurum igne et uir fortis miseria examinatur, quae tamen uerius tribulatio dicitur; quippe quemadmodum messores triticum tribulando granum ex palea excutiunt, itidem et uirorum bonorum uirtus calamitatibus uariis a uitiis purgatur. Quid ergo nunc de illis dicendum est, qui sedulis et uotis et precibus diuinas fatigare aures non cessant, petentes se a uexationibus erripi? Numquid non id postulant, ne boni uiri fiant, ne quicquam propria uirtute a Deo promereantur? Immemores illius: Beatus uir, qui suffert in temptationibus, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam quam repromisit Deus diligentibus se. Probat enim uario examine Deus et, an digni amicitia sua sint, saepius experitur; non quod Deus non cognoscat quales futuri sint (cui tam uentura quam praeterita ac instantia aeque praesentia sunt et qui cuncta ex suo arbitrio ire iubet), uerum quo et ipsi sibi et ceteris innotescant, eorumque uirtus et patientia cognoscatur, quas nisi perpessis multis aduersitatibus et angustiis assequi impossibile est. Non est ergo, ut mea fert opinio, uiro bono flagitandum ut eum Deus aduersa pati prohibeat (ceterum potius illud postulandum quo in malis non corruat), sed uniuersa, quae mortalibus accidere possunt, magno constantique animo perferat. Siquidem tunc demum uir bonus, constans, sanctus, uerus amicus Dei poterit appellari, tunc illam dabitur sperare salutem ac gloriam quae et Christo nisi passo non est data. Oportuit enim Christum pati et ita intrare in gloriam suam; quod Paulus declarans apertius ait: Stetit Iesus oboediens usque ad mortem; mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltauit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum.