# Operum pars prima 1.1.7-9

Nikolaus Reusner, Operum pars prima, 1.1.7 to 1.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/1.1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-prima/1.1.7

Quod veluno gentis et familiae meae exe~plo, si opus esset, planum omnibus facere possem: quam optimi et sapientissimi Principes, ob ingenii et eruditionis singularis opinionem, tot honorum insignibus atque ornamentis sponte ac ultro condecorarunt: ut nulla his par esse possit oratio. Tantum vero laudis et gloriae decus, RUDOLPHE Imp. clementissime, maiorum tuorum vestigiis, non pressis leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixis ad memoriam omnis posteritatis sempiternam, tam praeclare et tam laudabiliter hactenus te consecutum esse, in confesso est: ut merito in augusta illa fide et slementia tua Musae Musarumque cultores quam libentissime conquiescant: quae multo his pluris esse debet, quam alia omnia. Quamobrem cum neque sapientia, neque gratia, neque dignitate, vel potius maiestate maiore quenquam uspiam esse existimem; qui antiquum hoc genus doctrinae et melius intelligat, et impensius amet, et rectius tueatur: minimesequidem Vereor, opera hec mea poetica, ceu lusus ingenii et etatis iuvenilis, sub augustissimi nominis tui auspicio atque praesidio in manus hominum emittere, atque evulgare. Quod ut bona cum venia me facturum spero, vel plane potius confido: ita contestans Deum immortalem sancte promitto, atque confirmo: me omni fidei et observantiae debitae obsequio officium Maiestati tuae Caesarae, ut decet, sponte ac ultro praestiturum: ut tot et tantorum beneficiorum in me et familiam meam hactenus collatorum memoriam nulla unquam delere, aut obscurare debeat oblivio. DEUS OPT. MAX. Maiestatem tuam virtute et meritis felicem, bono publico totius sacri Imperii, quam diutissime salvam et florentem esse dignetur. Ienae KL. Octobr. Anno Pub. Sal. M. D. XCII.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnerprima_1.xml.
